Stabat mater dolorosa
Juxta crucem lacrimosa
Dum pendebat filius
Cuius animam gementem
Contristantam et dolentem
Pertransivit gladius
O quam tristis et afflicta
Fuit illa benedicta
Mater unigeniti
Quae maerebat et dolebat
Et tremebat, cum videbat
Nati poenas incliti
Quis est homo qui non fleret
Matrem christi si videret
In tanto supplicio?
Quis non posset contristari
Piam matrem contemplari
Dolentem cum filio?
Pro peccatis suae gentis
Jesum vidit in tormentis
Et flagellis subditum
Vidit suum dulcem natum
Morientem desolatum
Dum emisit spiritum
Eja mater fons amoris
Me sentire vim doloris
Fac ut tecum lugeam
Fac ut ardeat cor meum
In amando christum deum
Ut sibi complaceam
Sancta mater, istud agas
Crucifixi fige plagas
Cordi meo valide
Tui nati vulnerati
Tam dignati pro me pati
Poenas mecum divide!
Fac me vere tecum flere
Crucifixo condolere
Donec ego vixero
Juxta crucem tecum stare
Te libenter sociare
In planctu desidero
Virgo virginum praeclara
Mihi jam non sis amara
Fac me tecum plangere
Fac ut portem christi mortem
Passionis eius sortem
Et plagas recolere
Fac me plagis vulnerari
Cruce hac inebriari
Ob amorem filii
Inflammatus et accensus
Per te virgo sim defensus
In die judicii
Fac me cruce custodiri
Morte christi praemuniri
Confoveri gratia
Quando corpus morietur
Fac ut animae donetur
Paradisi gloria
Amen